et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in
regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini
haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit
Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de
Aegypto
nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa
eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et
parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum
praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos
ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda
cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit
insidias in torrente
dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab
Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti
misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de
Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech
percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae
est e regione Aegypti
et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus
interfecit in ore gladii
et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium
et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae
pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile
fuit et reprobum hoc demoliti sunt
factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens
paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit
me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel
et clamavit ad Dominum tota nocte
cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane
nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et
erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset
descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et
dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini
dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat
in auribus meis et armentorum quam ego audio
et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus
melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo
reliqua vero occidimus
dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae
locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere
et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis
caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem
super Israhel
et misit te Dominus in via et ait vade et interfice
peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad
internicionem eorum
quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam
es et fecisti malum in oculis Domini
et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et
ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem
Amalech et Amalech interfeci
tulit autem populus de praeda oves et boves primitias
eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis
et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut
victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est
enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre
adipem arietum
quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi
scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti
sermonem Domini abiecit te ne sis rex
dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum
sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci
eorum
sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut
adorem Dominum
et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti
sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel
et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit
summitatem pallii eius quae et scissa est
et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te
hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te
porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non
flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam
at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus
populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem
Dominum Deum tuum
reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul
Dominum
dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et
oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat
amara mors
et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius
tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in
frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis
abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum
suam in Gabaath
et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae
verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod
constituisset regem Saul super Israhel